monumenta.ch > Plinius > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 24
{VIII} longissime haec Ponticarum omnium introrsus recedens Minorem Armeniam Maioremque et Commagenen laevo suo latere transit, dextro vero omnes in Asia dictas gentes, plurimis superfusa populis, magnoque impetu scandens ad ortum solis et Tauri iuga transit Lycaoniam, Pisidiam, Ciliciam, vadit super Antiochiae tractum et usque ad Cyrresticam eius regionem parte sua quae vocatur Cataonia contendit. itaque ibi longitudo Asiae XII efficit, latitudo DXL